- HERACLITUS
- I.HERACLITUSfil. Blysonis, an Heracionis? philosophus Ephe sius, Σκοτεινὸς cogn. h. e. tenebricosus, propterea quod de industria adeo stylum obscuraret, ut eius scripta philosophi sudantes vix intelligerent: Cic. Plutarch. Lucian. Clemens Alex. De hoc memoriae proditum, quoties domo egrederetur, slere solitum, cum Democritus contra soleret ridere, propterea quod alteri omnia quae agimus, miseriae alteri ineptiae viderentur. Vergente in senium aetate in hydropem incidisie ferunt: cumqueve spretis medicis fimo bubulo se oblevisset, et ad solem se siccaret dormientem a canibus esse dilaceratum. Nullum invenitur habuisse praeceptorem, tautum naturâ, et diligentiâ solâ profecit, quidam tamen audisse Xenocratrm, et Hippasum Pythagoricum volunt. Omnia ex igne constare, et in ignem resolvi, casu cuncta fieri, omnia spiritibus plena esse etc. docuit. Floruit temporibus ultimi Darii, a quo in aulam humaniter invitatus, inurbane respondit. Scripsit poetice multa, ab Aristotele saepe testis citatur. Vide Morer. Dict. Hist. Diog. Laert. in eius vita, etc. Fuêrunt quatuor alii Heracliti, primus poeta Lyricus, secundus Halicarnassaeus, summae elegantiae, tertius Lesbius, qui Macedonum scripsit Historiam, quartus vir ridiculus. Vide Diog. modo laudatum. Idem Nic. Lloydius.II.HERACLITUSmisius a Seu. Imp. ad obtinendas Britannias, memoratur Spartiano in Seu. in Vita Pescennii tamen idem Auctor Bithyniam habet, Casaub.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.